- AMBACTI
- AMBACTIapud Caesarem. l. 6. Bell. Gall. c. 15. ubi de Equitibus Galliae agit, Eorum, inquit, ut unusquisque est genere copiisque amplissimius, ita plurimos circum se ambactos clientesque habet: Clientes sunt seu servi conductitii. Vox Gallica vetus, Festus: Ambactus, Ennio, linguâ Gallicâ servus dicitur. Glossar. Ambactus, δοῦλος μιςθωτὸς, ὠς Ε῎ννιος. Remanetque etiamnum in Germania et Belgio vocabuli vestigium: In Civitatibus enim Flandticis passim, aliisque nonnullis, Ambachten eiusmodi corpora dicuntur, quae unum sibi legunt, cuius auctoritatem perinde atque capitis sui venerantur. Unde et ii Ambachten heeren Belgicô idiomate, Ambactorum quasi Dynastae intelliguntur aut certe viri tales., penes quos sit rerum summa et in coloniis territoriisque dominatus. Regiones ipsae in Ambactias distribuuntur: unde pro, in Comitatu Engelberti, aliquando in Diplomatibus legere est, in Engelbrechtes Ambachte, vel Ambechte, ut testatur Freherus Orig. Palatin. l. 1. Apud Kilianum, Ambacht, est officium, praesectura, iurisdictio civitatis. Lexicon Germanicum vetus apud Lipsium l. 3. Ep. 44. Ambachtmann, ministri. Quam vocem Sonnerus a Saxonico embethmann, minister, et embeahtian, ministrate, deducit. At Salmas. libro de Usuris c. 9. p. 260. nequaquam vocem esse Gallicam contendit, haecque Festo addita esse, ab illius Abbreviatore et in Cod. MS. haberi post haec Festi verba: Am praepositio loquelaris signisicat circum, unde supra servus ambactus, i. e. circumactus dicitur. Vide Eundem ad Histor. Aug. Vopisc. in Carino c. 16. Pithoeum Adversar. l. 1. c. 8. Pontanum in Gloss. Turnebum in Adversar. l. 14. c. 12. Cluverium Germ. Antiq. l. 1. c. 8. et 13. Car. du Fresne Glossar. et infra Ambascia.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.